ECCLESIASTES
Chapter 2
Eccl | VulgHetz | 2:1 | Dixi ego in corde meo: Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis. Et vidi quod hoc quoque esset vanitas. | |
Eccl | VulgHetz | 2:3 | Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum: quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ. | |
Eccl | VulgHetz | 2:7 | possedi servos et ancillas, multamque familiam habui: armenta quoque, et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Ierusalem: | |
Eccl | VulgHetz | 2:8 | coacervavi mihi argentum, et aurum, et substantias regum, ac provinciarum: feci mihi cantores, et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda: | |
Eccl | VulgHetz | 2:9 | et supergressus sum opibus omnes, qui ante me fuerunt in Ierusalem: sapientia quoque perseveravit mecum. | |
Eccl | VulgHetz | 2:10 | Et omnia, quæ desideraverunt oculi mei, non negavi eis: nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his, quæ præparaveram: et hanc ratus sum partem meam, si uterer labore meo. | |
Eccl | VulgHetz | 2:11 | Cumque me convertissem ad universa opera, quæ fecerant manus meæ, et ad labores, in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. | |
Eccl | VulgHetz | 2:12 | Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque et stultitiam (quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem Factorem suum?) | |
Eccl | VulgHetz | 2:13 | et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. | |
Eccl | VulgHetz | 2:14 | Sapientis oculi in capite eius: stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus. | |
Eccl | VulgHetz | 2:15 | Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. | |
Eccl | VulgHetz | 2:16 | Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus. | |
Eccl | VulgHetz | 2:17 | Et idcirco tæduit me vitæ meæ videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus. | |
Eccl | VulgHetz | 2:18 | Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus heredem post me, | |
Eccl | VulgHetz | 2:19 | quem ignoro, utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et solicitus fui. et est quidquam tam vanum? | |
Eccl | VulgHetz | 2:21 | Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et solicitudine, homini otioso quæsita dimittit: et hoc ergo, vanitas, et magnum malum. | |
Eccl | VulgHetz | 2:22 | Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est? | |
Eccl | VulgHetz | 2:23 | Cuncti dies eius doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit: et hoc nonne vanitas est? | |
Eccl | VulgHetz | 2:24 | Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est. | |