Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
Exod VulgSist 11:1  Et dixit Dominus ad Moysen: Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos, et exire compellet.
Exod VulgSist 11:2  Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea.
Exod VulgSist 11:3  Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Aegyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in Terra Aegypti coram servis Pharaonis, et omni populo.
Exod VulgSist 11:4  Et ait: Haec dicit Dominus: Media nocte ingrediar in Aegyptum:
Exod VulgSist 11:5  et morietur omne primogenitum in Terra Aegyptiorum, a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius, usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam, et omnia primogenita iumentorum.
Exod VulgSist 11:6  Eritque clamor magnus in universa Terra Aegypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.
Exod VulgSist 11:7  Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israel.
Exod VulgSist 11:8  Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subiectus est tibi: post haec egrediemur.
Exod VulgSist 11:9  Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in Terra Aegypti.
Exod VulgSist 11:10  Moyses autem et Aaron fecerunt omnia signa et ostenta quae scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua.