Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next
Chapter 7
Exod VulgSist 7:1  Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te Deum Pharaonis: et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
Exod VulgSist 7:2  Tu loqueris ei omnia quae mando tibi: et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israel de terra sua.
Exod VulgSist 7:3  Sed ego indurabo cor eius, et multiplicabo signa et ostenta mea in Terra Aegypti,
Exod VulgSist 7:4  et non audiet vos: immittamque manum meam super Aegyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israel de Terra Aegypti per iudicia maxima.
Exod VulgSist 7:5  Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum, et eduxerim filios Israel de medio eorum.
Exod VulgSist 7:6  Fecit itaque Moyses et Aaron sicut praeceperat Dominus: ita egerunt.
Exod VulgSist 7:7  Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.
Exod VulgSist 7:9  Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa: dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, et proiice eam coram Pharaone, ac vertatur in colubrum.
Exod VulgSist 7:10  Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut praeceperat Dominus. tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis eius, quae versa est in colubrum.
Exod VulgSist 7:11  Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos: et fecerunt etiam ipsi per incantationes Aegyptiacas et arcana quaedam similiter.
Exod VulgSist 7:12  Proieceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
Exod VulgSist 7:13  Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
Exod VulgSist 7:14  Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingravatum est cor Pharaonis, non vult dimittere populum.
Exod VulgSist 7:15  Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas: et stabis in occursum eius super ripam fluminis: et virgam, quae conversa est in draconem, tolles in manu tua.
Exod VulgSist 7:16  Dicesque ad eum: Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te, dicens: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto: et usque ad praesens audire noluisti.
Exod VulgSist 7:17  Haec igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quae in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.
Exod VulgSist 7:18  Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquae, et affligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis.
Exod VulgSist 7:19  Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron, Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Aegypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem: et sit cruor in omni Terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.
Exod VulgSist 7:20  Feceruntque Moyses et Aaron sicut praeceperat Dominus: et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis eius: quae versa est in sanguinem.
Exod VulgSist 7:21  Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt: computruitque fluvius, et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota Terra Aegypti.
Exod VulgSist 7:22  Feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis: et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
Exod VulgSist 7:23  Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.
Exod VulgSist 7:24  Foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent: non enim poterant bibere de aqua fluminis.
Exod VulgSist 7:25  Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.