EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 12
Exod | VulgSist | 12:3 | Loquimini ad universum coetum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. | |
Exod | VulgSist | 12:4 | Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui iunctus est domui suae, iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni. | |
Exod | VulgSist | 12:5 | Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: iuxta quem ritum tolletis et hoedum. | |
Exod | VulgSist | 12:6 | Et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam. | |
Exod | VulgSist | 12:7 | Et sument de sanguine eius, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum. | |
Exod | VulgSist | 12:9 | Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed assum tantum igni: caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis. | |
Exod | VulgSist | 12:10 | Nec remanebit quidquam ex eo usque mane. si quid residuum fuerit, igne comburetis. | |
Exod | VulgSist | 12:11 | Sic autem comedetis illum: Renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (idest, transitus) Domini. | |
Exod | VulgSist | 12:12 | Et transibo per Terram Aegypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in Terra Aegypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia, ego Dominus. | |
Exod | VulgSist | 12:13 | Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero Terram Aegypti. | |
Exod | VulgSist | 12:14 | Habebitis autem hunc diem in monumentum: et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. | |
Exod | VulgSist | 12:15 | Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israel, a primo die usque ad diem septimum. | |
Exod | VulgSist | 12:16 | Dies prima erit sancta atque sollemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent. | |
Exod | VulgSist | 12:17 | Et observabitis azyma: in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de Terra Aegypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. | |
Exod | VulgSist | 12:18 | Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam eiusdem mensis ad vesperam. | |
Exod | VulgSist | 12:19 | Septem diebus fermentatum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima eius de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae. | |
Exod | VulgSist | 12:21 | Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase. | |
Exod | VulgSist | 12:22 | Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane. | |
Exod | VulgSist | 12:23 | Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere. | |
Exod | VulgSist | 12:25 | Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis ceremonias istas. | |
Exod | VulgSist | 12:27 | dicetis eis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israel in Aegypto percutiens Aegyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit. | |
Exod | VulgSist | 12:29 | Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in Terra Aegypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum. | |
Exod | VulgSist | 12:30 | Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi eius, cunctaque Aegyptus: et ortus est clamor magnus in Aegypto: neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus. | |
Exod | VulgSist | 12:31 | Vocatisque Pharao, Moyse, et Aaron nocte, ait: Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israel: ite, immolate Domino sicut dicitis. | |
Exod | VulgSist | 12:33 | Urgebantque Aegyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur. | |
Exod | VulgSist | 12:34 | Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos. | |
Exod | VulgSist | 12:35 | Feceruntque filii Israel sicut praeceperat Dominus Moysi: et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. | |
Exod | VulgSist | 12:36 | Dominus autem dedit gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt Aegyptios. | |
Exod | VulgSist | 12:37 | Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis et mulieribus. | |
Exod | VulgSist | 12:38 | Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis. | |
Exod | VulgSist | 12:39 | Coxeruntque farinam, quam dudum de Aegypto conspersam tulerant: et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterat fermentari cogentibus exire Aegyptiis, et nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quidquam occurrerat praeparare. | |
Exod | VulgSist | 12:40 | Habitatio autem filiorum Israel qua manserunt in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum. | |
Exod | VulgSist | 12:41 | Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de Terra Aegypti. | |
Exod | VulgSist | 12:42 | Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de Terra Aegypti: hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis. | |
Exod | VulgSist | 12:43 | Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Haec est religio Phase: Omnis alienigena non comedet ex eo. | |
Exod | VulgSist | 12:46 | In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras, nec os illius confringetis. | |
Exod | VulgSist | 12:48 | Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terrae: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. | |