EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 27
Exod | VulgSist | 27:1 | Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, idest quadrum, et tres cubitos in altitudine. | |
Exod | VulgSist | 27:3 | Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula. omnia vasa ex aere fabricabis. | |
Exod | VulgSist | 27:4 | Craticulamque in modum retis aeneam: per cuius quattuor angulos erunt quattuor annuli aenei, | |
Exod | VulgSist | 27:8 | Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in Monte monstratum est. | |
Exod | VulgSist | 27:9 | Facies et atrium tabernaculi, in cuius australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. | |
Exod | VulgSist | 27:10 | Et columnas viginti cum basibus totidem aeneis, quae capita cum caelaturis suis habebunt argentea. | |
Exod | VulgSist | 27:11 | Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti, et bases aeneae eiusdem numeri, et capita earum cum caelaturis suis argentea. | |
Exod | VulgSist | 27:12 | In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnae decem, basesque totidem. | |
Exod | VulgSist | 27:13 | In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt. | |
Exod | VulgSist | 27:14 | in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnaeque tres et bases totidem: | |
Exod | VulgSist | 27:15 | et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnae tres, et bases totidem. | |
Exod | VulgSist | 27:16 | In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quattuor, cum basibus totidem. | |
Exod | VulgSist | 27:17 | Omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus aeneis. | |
Exod | VulgSist | 27:18 | In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit. fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas. | |
Exod | VulgSist | 27:19 | Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et ceremonias, tam paxillos eius quam atrii, ex aere facies. | |
Exod | VulgSist | 27:20 | Praecipe filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum: ut ardeat lucerna semper | |