EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 23
Exod | VulgSist | 23:1 | Non suscipies vocem mendacii: nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium. | |
Exod | VulgSist | 23:2 | Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in iudicio, plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies. | |
Exod | VulgSist | 23:5 | Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. | |
Exod | VulgSist | 23:8 | Nec accipies munera, quae etiam excaecant prudentes, et subvertunt verba iustorum. | |
Exod | VulgSist | 23:9 | Peregrino molestus non eris. scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in Terra Aegypti. | |
Exod | VulgSist | 23:11 | Anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui: et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri: ita facies in vinea et in oliveto tuo. | |
Exod | VulgSist | 23:12 | Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus: et refrigeretur filius ancillae tuae, et advena. | |
Exod | VulgSist | 23:13 | Omnia quae dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non iurabitis, neque audietur ex ore vestro. | |
Exod | VulgSist | 23:15 | Sollemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Aegypto: non apparebis in conspectu meo vacuus. | |
Exod | VulgSist | 23:16 | Et sollemnitatem messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro. sollemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. | |
Exod | VulgSist | 23:18 | Non immolabis super fermento sanguinem victimae tuae, nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane. | |
Exod | VulgSist | 23:19 | Primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hoedum in lacte matris suae. | |
Exod | VulgSist | 23:20 | Ecce ego mittam Angelum meum, qui praecedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem praeparavi. | |
Exod | VulgSist | 23:21 | Observa eum, et audi vocem eius, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo. | |
Exod | VulgSist | 23:22 | Quod si audieris vocem eius, et feceris omnia quae loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te. | |
Exod | VulgSist | 23:23 | Praecedetque te Angelus meus, et introducet te ad Amorrhaeum, et Hethaeum, et Pherezaeum, Chananaeumque, et Hevaeum, et Iebusaeum, quos ego conteram. | |
Exod | VulgSist | 23:24 | Non adorabis deos eorum, nec coles eos: non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum. | |
Exod | VulgSist | 23:25 | Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui. | |
Exod | VulgSist | 23:27 | Terrorem meum mittam in praecursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam: | |
Exod | VulgSist | 23:28 | emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, antequam introeas. | |
Exod | VulgSist | 23:29 | Non eiiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiae. | |
Exod | VulgSist | 23:31 | Ponam autem terminos tuos a Mari rubro usque ad Mare Palaestinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores Terrae, et eiiciam eos de conspectu vestro. | |