Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Exod VulgSist 4:1  Respondens Moyses, ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus.
Exod VulgSist 4:2  Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respondit: Virga.
Exod VulgSist 4:3  Dixitque Dominus: Proiice eam in terram. Proiecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses.
Exod VulgSist 4:4  Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam eius. Extendit, et tenuit, reversaque est in virgam.
Exod VulgSist 4:5  Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob.
Exod VulgSist 4:6  Dixitque Dominus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.
Exod VulgSist 4:7  Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquae.
Exod VulgSist 4:8  Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.
Exod VulgSist 4:9  Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam: sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem.
Exod VulgSist 4:10  Ait Moyses: Obsecro Domine, non sum eloquens ab heri, et nudiustertius: et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum.
Exod VulgSist 4:11  Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et caecum? nonne ego?
Exod VulgSist 4:12  Perge igitur, et ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris.
Exod VulgSist 4:13  At ille: Obsecro Domine, inquit, mitte quem missurus es.
Exod VulgSist 4:14  Iratus Dominus in Moysen, ait: Aaron frater tuus levites, scio quod eloquens sit: ecce ipse egredietur in occursum tuum, vidensque te laetabitur corde.
Exod VulgSist 4:15  Loquere ad eum, et pone verba mea in ore eius: et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis.
Exod VulgSist 4:16  ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum: tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent.
Exod VulgSist 4:17  Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.
Exod VulgSist 4:18  Abiit Moyses, et reversus est ad Iethro socerum suum, dixitque ei: Vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Iethro: Vade in pace.
Exod VulgSist 4:19  Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade, et revertere in Aegyptum: mortui sunt enim omnes qui quaerebant animam tuam.
Exod VulgSist 4:20  Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum, reversusque est in Aegyptum, portans virgam Dei in manu sua.
Exod VulgSist 4:21  Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: Vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor eius, et non dimittet populum.
Exod VulgSist 4:22  Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel.
Exod VulgSist 4:23  Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
Exod VulgSist 4:24  Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.
Exod VulgSist 4:25  Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit praeputium filii sui, tetigitque pedes eius, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es.
Exod VulgSist 4:26  Et dimisit eum postquam dixerat: Sponsus sanguinum tu mihi es ob circumcisionem.
Exod VulgSist 4:27  Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in Montem Dei, et osculatus est eum.
Exod VulgSist 4:28  Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini pro quibus miserat eum, et signa quae mandaverat.
Exod VulgSist 4:29  Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel.
Exod VulgSist 4:30  Locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Moysen: et fecit signa coram populo,
Exod VulgSist 4:31  et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel, et respexisset afflictionem illorum: et proni adoraverunt.