EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 9
Exod | VulgSist | 9:1 | Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. | |
Exod | VulgSist | 9:3 | ecce manus mea erit super agros tuos: et super equos, et asinos, et camelos, et oves, et boves, pestis valde gravis. | |
Exod | VulgSist | 9:4 | Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israel, et possessiones Aegyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quae pertinent ad filios Israel. | |
Exod | VulgSist | 9:6 | Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum: de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit. | |
Exod | VulgSist | 9:7 | Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quae possidebat Israel. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum. | |
Exod | VulgSist | 9:8 | Et dixit Dominus ad Moysen, et Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in caelum coram Pharaone. | |
Exod | VulgSist | 9:9 | Sitque pulvis super omnem Terram Aegypti: erunt enim in hominibus, et iumentis ulcera, et vesicae turgentes in universa terra Aegypti. | |
Exod | VulgSist | 9:10 | Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in caelum: factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus, et iumentis: | |
Exod | VulgSist | 9:11 | nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quae in illis erant, et in omni Terra Aegypti: | |
Exod | VulgSist | 9:12 | Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen. | |
Exod | VulgSist | 9:13 | Dixitque Dominus ad Moysen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. | |
Exod | VulgSist | 9:14 | Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra. | |
Exod | VulgSist | 9:15 | Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra. | |
Exod | VulgSist | 9:16 | Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. | |
Exod | VulgSist | 9:18 | En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est, usque in praesens tempus. | |
Exod | VulgSist | 9:19 | Mitte ergo iam nunc, et congrega iumenta tua, et omnia quae habes in agro: homines enim, et iumenta, et universa quae inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur. | |
Exod | VulgSist | 9:20 | Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos, et iumenta in domos: | |
Exod | VulgSist | 9:22 | Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in caelum, ut fiat grando in universa Terra Aegypti super homines, et super iumenta, et super omnem herbam agri in Terra Aegypti. | |
Exod | VulgSist | 9:23 | Extenditque Moyses virgam in caelum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super Terram Aegypti. | |
Exod | VulgSist | 9:24 | Et grando et ignis mista pariter ferebantur: tantaeque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa Terra Aegypti ex quo gens illa condita est. | |
Exod | VulgSist | 9:25 | Et percussit grando in omni Terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris, ab homine usque ad iumentum: cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit. | |
Exod | VulgSist | 9:27 | Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus iustus: et ego et populus meus, impii. | |
Exod | VulgSist | 9:28 | Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis. | |
Exod | VulgSist | 9:29 | Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit: ut scias quia Domini est terra: | |
Exod | VulgSist | 9:31 | Linum ergo, et hordeum laesum est, eo quod hordeum esset virens, et linum iam folliculos germinaret: | |
Exod | VulgSist | 9:33 | Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram. | |
Exod | VulgSist | 9:34 | Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando et tonitrua, auxit peccatum: | |