EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 18
Exod | VulgSist | 18:1 | Cumque audisset Iethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quae fecerat Deus Moysi, et Israeli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israel de Aegypto: | |
Exod | VulgSist | 18:3 | et duos filios eius, quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena. | |
Exod | VulgSist | 18:4 | Alter vero Eliezer: Deus enim, ait, patris mei adiutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis. | |
Exod | VulgSist | 18:5 | Venit ergo Iethro cognatus Moysi, et filii eius, et uxor eius ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus iuxta montem Dei. | |
Exod | VulgSist | 18:6 | Et mandavit Moysi, dicens: Ego Iethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea. | |
Exod | VulgSist | 18:7 | Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum, | |
Exod | VulgSist | 18:8 | narravit Moyses cognato suo cuncta quae fecerat Dominus Pharaoni, et Aegyptiis propter Israel: universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus. | |
Exod | VulgSist | 18:9 | Laetatusque est Iethro super omnibus bonis, quae fecerat Dominus Israeli, eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum, | |
Exod | VulgSist | 18:10 | et ait: Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Aegyptiorum, et de manu Pharaonis, qui eruit populum suum de manu Aegypti. | |
Exod | VulgSist | 18:11 | Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos. | |
Exod | VulgSist | 18:12 | Obtulit ergo Iethro cognatus Moysi holocausta et hostias Domino: veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo. | |
Exod | VulgSist | 18:13 | Altera autem die sedit Moyses ut iudicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam. | |
Exod | VulgSist | 18:14 | Quod cum vidisset cognatus eius, omnia scilicet quae agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam? | |
Exod | VulgSist | 18:16 | Cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut iudicem inter eos, et ostendam praecepta Dei, et leges eius. | |
Exod | VulgSist | 18:18 | stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negotium, solus illud non poteris sustinere. | |
Exod | VulgSist | 18:19 | Sed audi verba mea atque consilia, et erit Dominus tecum. Esto tu populo in his quae ad Deum pertinent, ut referas quae dicuntur ad eum: | |
Exod | VulgSist | 18:20 | ostendasque populo ceremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant. | |
Exod | VulgSist | 18:21 | Provide autem de omni plebe viros sapientes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos | |
Exod | VulgSist | 18:22 | qui iudicent populum omni tempore: quidquid autem maius fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent: leviusque sit tibi, partito in alios onere. | |
Exod | VulgSist | 18:23 | Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et praecepta eius poteris sustentare: et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace. | |
Exod | VulgSist | 18:25 | Et electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos. | |
Exod | VulgSist | 18:26 | Qui iudicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo iudicantes. | |