Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next
Chapter 5
Exod VulgSist 5:1  Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.
Exod VulgSist 5:2  At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem eius, et dimittam Israel? nescio Dominum, et Israel non dimittam.
Exod VulgSist 5:3  Dixeruntque: Deus Hebraeorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis aut gladius.
Exod VulgSist 5:4  Ait ad eos rex Aegypti: Quare Moyses et Aaron solicitatis populum ab operibus suis? ite ad onera vestra.
Exod VulgSist 5:5  Dixitque Pharao: Multus est populus terrae: videtis quod turba succreverit: quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus?
Exod VulgSist 5:6  Praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi, dicens:
Exod VulgSist 5:7  Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius: sed ipsi vadant, et colligant stipulas.
Exod VulgSist 5:8  Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam: vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes: Eamus, et sacrificemus Deo nostro.
Exod VulgSist 5:9  Opprimantur operibus, et expleant ea: ut non acquiescant verbis mendacibus.
Exod VulgSist 5:10  Igitur egressi praefecti operum et exactores, ad populum dixerunt: Sic dicit Pharao: Non do vobis paleas:
Exod VulgSist 5:11  ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.
Exod VulgSist 5:12  Dispersusque est populus per omnem Terram Aegypti ad colligendas paleas.
Exod VulgSist 5:13  Praefecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae.
Exod VulgSist 5:14  Flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israel, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus: Quare non implestis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie?
Exod VulgSist 5:15  Veneruntque praepositi filiorum Israel, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes: Cur ita agis contra servos tuos?
Exod VulgSist 5:16  Paleae non dantur nobis, et lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis caedimur, et iniuste agitur contra populum tuum.
Exod VulgSist 5:17  Qui ait: Vacatis otio, et idcirco dicitis: Eamus, et sacrificemus Domino.
Exod VulgSist 5:18  Ite ergo, et operamini: paleae non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.
Exod VulgSist 5:19  Videbantque se praepositi filiorum Israel in malum, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.
Exod VulgSist 5:20  Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone:
Exod VulgSist 5:21  et dixerunt ad eos: Videat Dominus et iudicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis eius, et praebuistis ei gladium, ut occideret nos.
Exod VulgSist 5:22  Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait: Domine, cur afflixisti populum istum? quare misisti me?
Exod VulgSist 5:23  Ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum: et non liberasti eos.