Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next
Chapter 3
Exod VulgSist 3:1  Moyses autem pascebat oves Iethro soceri sui sacerdotis Madian: cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.
Exod VulgSist 3:2  Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi: et videbat quod rubus ardebat, et non combureretur.
Exod VulgSist 3:3  Dixit ergo Moyses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.
Exod VulgSist 3:4  Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Adsum.
Exod VulgSist 3:5  At ille: Ne appropies, inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est.
Exod VulgSist 3:6  Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum.
Exod VulgSist 3:7  Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in Aegypto, et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus:
Exod VulgSist 3:8  et sciens dolorem eius, descendi ut liberem eum de manibus Aegyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quae fluit lacte et melle, ad loca Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Iebusaei.
Exod VulgSist 3:9  Clamor ergo filiorum Israel venit ad me: vidique afflictionem eorum, qua ab Aegyptiis opprimuntur.
Exod VulgSist 3:10  Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel de Aegypto.
Exod VulgSist 3:11  Dixitque Moyses ad Deum: Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israel de Aegypto?
Exod VulgSist 3:12  Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habebis signum, quod miserim te: Cum eduxeris populum meum de Aegypto, immolabis Deo super montem istum.
Exod VulgSist 3:13  Ait Moyses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israel, et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen eius? quid dicam eis?
Exod VulgSist 3:14  Dixit Dominus ad Moysen: EGO SUM QUI SUM. Ait: Sic dices filiis Israel: QUI EST, misit me ad vos.
Exod VulgSist 3:15  Dixitque iterum Deus ad Moysen: Haec dices filiis Israel: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob misit me ad vos: hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generatione et generationem.
Exod VulgSist 3:16  Vade, et congrega seniores Israel, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob, dicens: Visitans visitavi vos, et vidi omnia quae acciderunt vobis in Aegypto:
Exod VulgSist 3:17  Et dixi ut educam vos de afflictione Aegypti in terram Chananaei et Hethaei et Amorrhaei et Pherezaei et Hevaei et Iebusaei, ad terram fluentem lacte et melle.
Exod VulgSist 3:18  Et audient vocem tuam: ingredierisque tu, et seniores Israel ad regem Aegypti, et dices ad eum: Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos: ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.
Exod VulgSist 3:19  Sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis nisi per manum validam.
Exod VulgSist 3:20  Extendamque manum meam, et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis, quae facturus sum in medio eorum: post haec dimittet vos.
Exod VulgSist 3:21  Daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis: et cum egrediemini, non exibitis vacui:
Exod VulgSist 3:22  sed postulabit mulier a vicina sua, et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes: ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Aegyptum.