Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next
Chapter 35
Exod VulgSist 35:1  Igitur congregata omni turba filiorum Israel, dixit ad eos: Haec sunt quae iussit Dominus fieri.
Exod VulgSist 35:2  Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur.
Exod VulgSist 35:3  Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.
Exod VulgSist 35:4  Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israel: Iste est sermo quem praecepit Dominus, dicens:
Exod VulgSist 35:5  Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et aes,
Exod VulgSist 35:6  hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
Exod VulgSist 35:7  pellesque arietum rubricatas, et ianthinas, ligna setim,
Exod VulgSist 35:8  et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,
Exod VulgSist 35:9  lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.
Exod VulgSist 35:10  Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit:
Exod VulgSist 35:11  Tabernaculum scilicet, et tectum eius, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos et bases:
Exod VulgSist 35:12  Arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur:
Exod VulgSist 35:13  Mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus:
Exod VulgSist 35:14  Candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium:
Exod VulgSist 35:15  Altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: Tentorium ad ostium tabernaculi:
Exod VulgSist 35:16  Altare holocausti, et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis: labrum et bases eius:
Exod VulgSist 35:17  Cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,
Exod VulgSist 35:18  paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis:
Exod VulgSist 35:19  Vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi.
Exod VulgSist 35:20  Egressaque omnis multitudo filiorum Israel de conspectu Moysi,
Exod VulgSist 35:21  obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,
Exod VulgSist 35:22  viri cum mulieribus praebuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
Exod VulgSist 35:23  Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et hyacinthinas,
Exod VulgSist 35:24  argenti, aerisque metalla obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.
Exod VulgSist 35:25  Sed et mulieres doctae, quae neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,
Exod VulgSist 35:26  et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
Exod VulgSist 35:27  Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,
Exod VulgSist 35:28  aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad praeparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.
Exod VulgSist 35:29  Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt.
Exod VulgSist 35:30  Dixitque Moyses ad filios Israel: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iuda.
Exod VulgSist 35:31  Implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina
Exod VulgSist 35:32  ad excogitandum, et faciendum opus in auro et argento, et aere,
Exod VulgSist 35:33  sculpendisque lapidibus, et opere carpentario. quidquid fabre adinveniri potest,
Exod VulgSist 35:34  dedit in corde eius: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan:
Exod VulgSist 35:35  ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quaeque reperiant.