Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Exod VulgSist 2:1  Egressus est post haec vir de domo Levi: et accepit uxorem stirpis suae.
Exod VulgSist 2:2  quae concepit, et peperit filium: et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus.
Exod VulgSist 2:3  Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice: posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripae fluminis,
Exod VulgSist 2:4  stante procul sorore eius, et considerante eventum rei.
Exod VulgSist 2:5  Ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine: et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis: et allatam
Exod VulgSist 2:6  aperiens, cernensque in ea parvulum vagientem, miserta eius, ait: De infantibus Hebraeorum est hic.
Exod VulgSist 2:7  Cui soror pueri: Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem Hebraeam, quae nutrire possit infantulum?
Exod VulgSist 2:8  Respondit: Vade. Perrexit puella et vocavit matrem suam.
Exod VulgSist 2:9  Ad quam locuta filia Pharaonis: Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi: ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum: adultumque tradidit filiae Pharaonis.
Exod VulgSist 2:10  Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen eius Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum.
Exod VulgSist 2:11  In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos: viditque afflictionem eorum, et virum Aegyptium percutientem quemdam de Hebraeis fratribus suis.
Exod VulgSist 2:12  Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum Aegyptium abscondit sabulo.
Exod VulgSist 2:13  Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes: dixitque ei qui faciebat iniuriam: Quare percutis proximum tuum?
Exod VulgSist 2:14  Qui respondit: Quis constituit te principem et iudicem super nos? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Aegyptium? Timuit Moyses, et ait: Quomodo palam factum est verbum istud?
Exod VulgSist 2:15  Audivitque Pharao sermonem hunc, et quaerebat occidere Moysen: qui fugiens de conspectu eius, moratus est in Terra Madian, et sedit iuxta puteum.
Exod VulgSist 2:16  Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerant ad hauriendam aquam: et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.
Exod VulgSist 2:17  Supervenere pastores, et eiecerunt eas: surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum.
Exod VulgSist 2:18  Quae cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: Cur velocius venistis solito?
Exod VulgSist 2:19  Responderunt: Vir Aegyptius liberavit nos de manu pastorum: insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus.
Exod VulgSist 2:20  At ille: Ubi est? inquit, Quare dimisistis hominem? vocate eum ut comedat panem.
Exod VulgSist 2:21  Iuravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam eius uxorem:
Exod VulgSist 2:22  quae peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adiutor meus et eripuit me de manu Pharaonis.
Exod VulgSist 2:23  Post multum vero tempore mortuus est rex Aegypti: et ingemiscentes filii Israel, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.
Exod VulgSist 2:24  Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est foederis quod pepigit cum Abraham, Isaac, et Iacob.
Exod VulgSist 2:25  Et respexit Dominus filios Israel et liberavit eos.