EZEKIEL
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
Chapter 5
Ezek | VulgSist | 5:1 | Et tu fili hominis sume tibi gladium acutum, radentem pilos: et assumes eum, et duces per caput tuum, et per barbam tuam: et assumes tibi stateram ponderis, et divides eos. | |
Ezek | VulgSist | 5:2 | Tertiam partem igne combures in medio civitatis, iuxta completionem dierum obsidionis: et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu eius: tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos. | |
Ezek | VulgSist | 5:4 | Et ex eis rursum tolles, et proiicies eos in medio ignis, et combures eos igne: et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israel. | |
Ezek | VulgSist | 5:5 | Haec dicit Dominus Deus: Ista est Ierusalem, in medio Gentium posui eam, et in circuitu eius terras. | |
Ezek | VulgSist | 5:6 | Et contempsit iudicia mea, ut plus esset impia quam Gentes: et praecepta mea ultra quam terrae, quae in circuitu eius sunt. iudicia enim ea proiecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt. | |
Ezek | VulgSist | 5:7 | Idcirco haec dicit Dominus Deus: Quia superastis Gentes, quae in circuitu vestro sunt, et in praeceptis meis non ambulastis, et iudicia mea non fecistis, et iuxta iustitias Gentium, quae in circuitu vestro sunt, non estis operati; | |
Ezek | VulgSist | 5:8 | Ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui iudicia in oculis Gentium. | |
Ezek | VulgSist | 5:9 | et faciam in te quod non feci, et quibus similia ultra non faciam propter omnes abominationes tuas. | |
Ezek | VulgSist | 5:10 | Ideo patres comedent filios suos in medio tui, et filii comedent patres suos, et faciam in te iudicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum. | |
Ezek | VulgSist | 5:11 | Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus: Nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis, et in cunctis abominationibus tuis: ego quoque confringam, et non parcet oculus meus, et non miserebor. | |
Ezek | VulgSist | 5:12 | Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui: et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo: tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos. | |
Ezek | VulgSist | 5:13 | Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor: et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis. | |
Ezek | VulgSist | 5:14 | Et dabo te in desertum, et in opprobrium Gentibus, quae in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis praetereuntis. | |
Ezek | VulgSist | 5:15 | Et eris opprobrium, et blasphemia, exemplum, et stupor in Gentibus, quae in circuitu tuo sunt, cum fecero in te iudicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus irae. | |
Ezek | VulgSist | 5:16 | Ego Dominus locutus sum: Quando misero sagittas famis pessimas in eos: quae erunt mortiferae, et quas mittam ut disperdam vos: et famem congregabo super vos, et conteram in vobis baculum panis. | |