EZEKIEL
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
Chapter 3
Ezek | VulgSist | 3:1 | Et dixit ad me: Fili hominis quodcumque inveneris comede: comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israel. | |
Ezek | VulgSist | 3:3 | et dixit ad me: Fili hominis venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi. Et comedi illud: et factum est in ore meo sicut mel dulce. | |
Ezek | VulgSist | 3:5 | Non enim ad populum profundi sermonis, et ignotae linguae tu mitteris ad domum Israel: | |
Ezek | VulgSist | 3:6 | neque ad populos profundi sermonis, et ignotae linguae, quorum non possis audire sermones: et si ad illos mittereris, ipsi audirent te. | |
Ezek | VulgSist | 3:7 | Domus autem Israel nolunt audire te: quia nolunt audire me. omnis quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde. | |
Ezek | VulgSist | 3:8 | Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum. | |
Ezek | VulgSist | 3:9 | Ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam: ne timeas eos, neque metuas a facie eorum: quia domus exasperans est. | |
Ezek | VulgSist | 3:10 | Et dixit ad me: Fili hominis omnes sermones meos, quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi: | |
Ezek | VulgSist | 3:11 | Et vade ad transmigrationem, et ingredere ad filios populi tui, et loqueris ad eos, et dices eis: Haec dicit Dominus Deus: si forte audiant, et quiescant. | |
Ezek | VulgSist | 3:12 | Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae: Benedicta gloria Domini de loco suo, | |
Ezek | VulgSist | 3:13 | et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnae. | |
Ezek | VulgSist | 3:14 | Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me. | |
Ezek | VulgSist | 3:15 | Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos, qui habitabant iuxta flumen Chobar, et sedi ubi illi sedebant: et mansi ibi septem diebus moerens in medio eorum. | |
Ezek | VulgSist | 3:17 | Fili hominis speculatorem dedi te domui Israel: et audies de ore meo verbum, et annunciabis eis ex me. | |
Ezek | VulgSist | 3:18 | Si dicente me ad impium: Morte morieris: non annunciaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia, et vivat: ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. | |
Ezek | VulgSist | 3:19 | Si autem tu annunciaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua, et a via sua impia: ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti. | |
Ezek | VulgSist | 3:20 | Sed et si conversus iustus a iustitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem: ponam offendiculum coram eo, ipse morietur, quia non annunciasti ei: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiae eius, quas fecit: sanguinem vero cuis de manu tua requiram. | |
Ezek | VulgSist | 3:21 | Si autem tu annunciaveris iusto ut non peccet iustus, et ille non peccaverit: vivens vivet, quia annunciasti ei, et tu animam tuam liberasti. | |
Ezek | VulgSist | 3:22 | Et facta est ibi super me manus Domini, et dixit ad me: Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum. | |
Ezek | VulgSist | 3:23 | Et surgens egressus sum in campum: et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria, quam vidi iuxta fluvium Chobar: et cecidi in faciem meam. | |
Ezek | VulgSist | 3:24 | Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos: et locutus est mihi, et dixit ad me: Ingredere, et includere in medio domus tuae. | |
Ezek | VulgSist | 3:25 | Et tu fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis: et non egredieris de medio eorum. | |
Ezek | VulgSist | 3:26 | Et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir obiurgans: quia domus exasperans est. | |