Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZEKIEL
Prev Up Next
Chapter 46
Ezek VulgSist 46:1  Haec dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris, quae respicit ad Orientem, erit clausa sex diebus, in quibus opus fit: die autem Sabbati aperietur, sed et in die Calendarum aperietur.
Ezek VulgSist 46:2  Et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis, et stabit in limine portae: et facient sacerdotes holocaustum eius, et pacifica eius: et adorabit super limen portae, et egredietur: porta autem non claudetur usque ad vesperam.
Ezek VulgSist 46:3  Et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in Sabbatis, et in Calendis coram Domino.
Ezek VulgSist 46:4  Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die Sabbati sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum.
Ezek VulgSist 46:5  Et sacrificium ephi per arietem: in agnis autem sacrificium quod dederit manus eius: et olei hin per singula ephi.
Ezek VulgSist 46:6  In die autem Calendarum vitulum de armento immaculatum: et sex agni, et arietes immaculati erunt.
Ezek VulgSist 46:7  Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium: de agnis autem, sicut invenerit manus eius: et olei hin per singula ephi.
Ezek VulgSist 46:8  Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portae ingrediatur, et per eamdem viam exeat.
Ezek VulgSist 46:9  Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in sollemnitatibus: qui ingreditur per portam Aquilonis, ut adoret, egrediatur per viam portae Meridianae: porro qui ingreditur per viam portae Meridianae, egrediatur per viam portae Aquilonis: non revertetur per viam portae, per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur.
Ezek VulgSist 46:10  Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur.
Ezek VulgSist 46:11  Et in nundinis, et in sollemnitatibus erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem: de agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus eius: et olei hin per singula ephi.
Ezek VulgSist 46:12  Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino: aperietur ei porta, quae respicit ad Orientem, et faciet holocaustum suum, et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati: et egredietur, claudeturque porta postquam exierit.
Ezek VulgSist 46:13  Et agnum eiusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino: semper mane faciet illud.
Ezek VulgSist 46:14  Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similae: sacrificium Domino legitimum, iuge atque perpetuum.
Ezek VulgSist 46:15  Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum.
Ezek VulgSist 46:16  Haec dicit Dominus Deus: Si dederit princeps domum alicui de filiis suis: hereditas eius, filiorum suorum erit, possidebunt eam hereditarie.
Ezek VulgSist 46:17  Si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem: hereditas autem eius, filiis eius erit.
Ezek VulgSist 46:18  Et non accipiet princeps de hereditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis: ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua.
Ezek VulgSist 46:19  Et introduxit me per ingressum, qui erat ex latere portae, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quae respiciebant ad Aquilonem: et erat ibi locus vergens ad Occidentem.
Ezek VulgSist 46:20  Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato, et pro delicto: ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.
Ezek VulgSist 46:21  Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quattuor angulos atrii: et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii.
Ezek VulgSist 46:22  In quattuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum: mensurae unius quattuor erant.
Ezek VulgSist 46:23  Et paries per circuitum ambiens quattuor atriola: et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum.
Ezek VulgSist 46:24  Et dixit ad me: Haec est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.