Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZEKIEL
Prev Up Next
Chapter 27
Ezek VulgSist 27:2  Tu ergo fili hominis assume super Tyrum lamentum:
Ezek VulgSist 27:3  Et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas: Haec dicit Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: Perfecti decoris ego sum,
Ezek VulgSist 27:4  et in corde maris sita. Finitimi tui, qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum:
Ezek VulgSist 27:5  abietibus de Sanir extruxerunt te cum omnibus tabulatis maris: cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum.
Ezek VulgSist 27:6  Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos: et transtra tua fecerunt tibi ex ebore Indico, et praetoriola de insulis Italiae.
Ezek VulgSist 27:7  Byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo: hyacinthus, et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum.
Ezek VulgSist 27:8  Habitatores Sidonis, et Aradii fuerunt remiges tui: sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui.
Ezek VulgSist 27:9  Senes Giblii, et prudentes eius habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae: omnes naves maris, et nautae earum fuerunt in populo negotiationis tuae.
Ezek VulgSist 27:10  Persae, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui: clypeum, et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo.
Ezek VulgSist 27:11  Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu: sed et Pigmaei, qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum: ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.
Ezek VulgSist 27:12  Chartaginenses negotiatores tui, a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas.
Ezek VulgSist 27:13  Graecia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui: mancipia, et vasa aerea adduxerunt populo tuo.
Ezek VulgSist 27:14  De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos adduxerunt ad forum tuum.
Ezek VulgSist 27:15  Filii Dedan negotiatores tui: insulae multae negotiatio manus tuae: dentes eburneos, et hebeninos commutaverunt in pretio tuo.
Ezek VulgSist 27:16  Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum, gemmam, et purpuram, et scutulata, et byssum, et sericum, et chodchod proposuerunt in mercatu tuo.
Ezek VulgSist 27:17  Iuda et terra Israel ipsi institores tui in frumento primo, balsamum, et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis.
Ezek VulgSist 27:18  Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, in multitudine diversarum opum, in vino pingui, in lanis coloris optimi.
Ezek VulgSist 27:19  Dan, et Graecia, et Mosel in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum: stacte, et calamus in negotiatione tua.
Ezek VulgSist 27:21  Arabia, et universi principes Cedar, ipsi negotiatores manus tuae: cum agnis, et arietibus, et hoedis venerunt ad te negotiatores tui.
Ezek VulgSist 27:22  Venditores Saba, et Reema, ipsi negotiatores tui: cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo.
Ezek VulgSist 27:23  Haran, et Chene, et Eden negotiatores tui: Saba, Assur, et Chelmad venditores tui.
Ezek VulgSist 27:24  ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi, et polymitorum, gazarumque pretiosarum, quae obvolutae, et astrictae erant funibus: cedros quoque habebant in negotiationibus tuis.
Ezek VulgSist 27:25  Naves maris, principes tui in negotiatione tua: et repleta es, et glorificata nimis in corde maris.
Ezek VulgSist 27:26  In aquis multis adduxerunt te remiges tui: ventus auster contrivit te in corde maris.
Ezek VulgSist 27:27  Divitiae tuae, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum, nautae tui et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo praeerant: viri quoque bellatores tui, qui erant in te cum universa multitudine tua, quae est in medio tui: cadent in corde maris in die ruinae tuae.
Ezek VulgSist 27:28  A sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes:
Ezek VulgSist 27:29  Et descendent de navibus suis omnes, qui tenebant remum: nautae, et universi gubernatores maris in terra stabunt:
Ezek VulgSist 27:30  et eiulabunt super te voce magna, et clamabunt amare: et superiacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur.
Ezek VulgSist 27:31  Et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis: et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo.
Ezek VulgSist 27:32  Et assument super te carmen lugubre, et plangent te: Quae est ut Tyrus, quae obmutuit in medio maris?
Ezek VulgSist 27:33  Quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos: in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum ditasti reges terrae.
Ezek VulgSist 27:34  Nunc contrita es a mari, in profundis aquarum opes tuae, et omnis multitudo tua, quae erat in medio tui, ceciderunt.
Ezek VulgSist 27:35  Universi habitatores insularum obstupuerunt super te: et reges earum omnes tempestate percussi mutaverunt vultus.
Ezek VulgSist 27:36  Negotiatores populorum sibilaverunt super te: ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum.