Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZEKIEL
Prev Up Next
Chapter 47
Ezek VulgSist 47:1  Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad Orientem: facies enim domus respiciebat ad Orientem: aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad Meridiem altaris.
Ezek VulgSist 47:2  Et eduxit me per viam portae Aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad Orientem: et ecce aquae redundantes a latere dextro.
Ezek VulgSist 47:3  Cum egrederetur vir ad Orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos: et traduxit me per aquam usque ad talos.
Ezek VulgSist 47:4  Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua:
Ezek VulgSist 47:5  et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem, quem non potui pertransire: quoniam intumuerant aquae profundi torrentis, qui non potest transvadari.
Ezek VulgSist 47:6  Et dixit ad me: Certe vidisti fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis.
Ezek VulgSist 47:7  Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte.
Ezek VulgSist 47:8  Et ait ad me: Aquae istae, quae egrediuntur ad tumulos sabuli Orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare, et exibunt, et sanabuntur aquae.
Ezek VulgSist 47:9  Et omnis anima vivens, quae serpit, quocumque venerit torrens, vivet: et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquae istae, et sanabuntur et vivent omnia, ad quae venerit torrens.
Ezek VulgSist 47:10  Et stabunt super illas piscatores, ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit: plurimae species erunt piscium eius, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae:
Ezek VulgSist 47:11  in littoribus autem eius, et in palustribus non sanabuntur, quia in salinas dabuntur.
Ezek VulgSist 47:12  Et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum: non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus eius: per singulos menses afferet primitiva, quia aquae eius de sanctuario egredientur: et erunt fructus eius in cibum, et folia eius ad medicinam.
Ezek VulgSist 47:13  Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus, in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel: quia Ioseph duplicem funiculum habet.
Ezek VulgSist 47:14  Possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus: super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris: et cadet terra haec vobis in possessionem.
Ezek VulgSist 47:15  Hic est autem terminus terrae: ad plagam Septentrionalem a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada,
Ezek VulgSist 47:16  Emath, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et confinium Emath, domus Tichon, quae est iuxta terminum Auran.
Ezek VulgSist 47:17  Et erit terminus a Mari usque ad atrium Enon terminus Damasci, et ab Aquilone ad Aquilonem: et terminus Emath plaga Septentrionalis.
Ezek VulgSist 47:18  Porro plaga Orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terrae Israel, Iordanis disterminans ad mare Orientale, metiemini etiam plagam Orientalem.
Ezek VulgSist 47:19  Plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades: et torrens usque ad mare magnum: et haec est plaga ad Meridiem australis.
Ezek VulgSist 47:20  Et plaga Maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath: haec est plaga Maris.
Ezek VulgSist 47:21  Et dividetis terram istam vobis per tribus Israel:
Ezek VulgSist 47:22  et mittetis eam in hereditatem vobis, et advenis, qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum: et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israel: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel.
Ezek VulgSist 47:23  In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus.