Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GALATIANS
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next
Chapter 2
Gala VulgCont 2:1  Deinde post annos quattuordecim, iterum ascendi Ierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.
Gala VulgCont 2:2  Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in Gentibus, seorsum autem iis, qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.
Gala VulgCont 2:3  Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Gentilis, compulsus est circumcidi:
Gala VulgCont 2:4  sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent.
Gala VulgCont 2:5  Quibus neque ad horam cessimus subiectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos:
Gala VulgCont 2:6  ab iis autem, qui videbantur esse aliquid, (quales aliquando fuerint, nihil mea interest. Deus personam hominis non accipit) mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.
Gala VulgCont 2:7  Sed econtra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis:
Gala VulgCont 2:8  (qui enim operatus est Petro in Apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter Gentes)
Gala VulgCont 2:9  et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Iacobus, et Cephas, et Ioannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis: ut nos in Gentes, ipsi autem in circumcisionem:
Gala VulgCont 2:10  tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam solicitus fui hoc ipsum facere.
Gala VulgCont 2:11  Cum autem venisset Cephas Antiochiam: in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.
Gala VulgCont 2:12  Prius enim quam venirent quidam a Iacobo, cum Gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se timens eos, qui ex circumcisione erant.
Gala VulgCont 2:13  Et simulationi eius consenserunt ceteri Iudæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.
Gala VulgCont 2:14  Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: Si tu, cum Iudæus sis, Gentiliter vivis, et non Iudaice: quomodo Gentes cogis Iudaizare?
Gala VulgCont 2:15  Nos natura Iudæi, et non ex Gentibus peccatores.
Gala VulgCont 2:16  Scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi: et nos in Christo Iesu credimus, ut iustificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.
Gala VulgCont 2:17  Quod si quærentes iustificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit.
Gala VulgCont 2:18  Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico: prævaricatorem me constituo.
Gala VulgCont 2:19  Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci.
Gala VulgCont 2:20  Vivo autem, iam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
Gala VulgCont 2:21  Non abiicio gratiam Dei. Si enim per legem iustitia, ergo gratis Christus mortuus est.