Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GALATIANS
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Gala VulgCont 1:1  Paulus Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis:
Gala VulgCont 1:2  et qui mecum sunt omnes fratres, Ecclesiis Galatiæ.
Gala VulgCont 1:3  Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Iesu Christo,
Gala VulgCont 1:4  qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
Gala VulgCont 1:6  Miror quod sic tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium:
Gala VulgCont 1:7  quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.
Gala VulgCont 1:8  Sed licet nos, aut Angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
Gala VulgCont 1:9  Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit præter id, quod accepistis, anathema sit.
Gala VulgCont 1:10  Modo enim hominibus suadeo, an Deo? An quæro hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
Gala VulgCont 1:11  Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem:
Gala VulgCont 1:12  neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Iesu Christi.
Gala VulgCont 1:13  Audistis enim conversationem meam aliquando in Iudaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
Gala VulgCont 1:14  et proficiebam in Iudaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum.
Gala VulgCont 1:15  Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam,
Gala VulgCont 1:16  ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in Gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini,
Gala VulgCont 1:17  neque veni Ierosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam: et iterum reversus sum Damascum:
Gala VulgCont 1:18  deinde post annos tres veni Ierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim:
Gala VulgCont 1:19  alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Iacobum fratrem Domini.
Gala VulgCont 1:20  Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior.
Gala VulgCont 1:22  Eram autem ignotus facie Ecclesiis Iudææ, quæ erant in Christo:
Gala VulgCont 1:23  tantum autem auditum habebant: Quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat: