Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GALATIANS
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Gala VulgCont 5:1  State, et nolite iterum iugo servitutis contineri.
Gala VulgCont 5:2  Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
Gala VulgCont 5:3  Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.
Gala VulgCont 5:4  Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini: a gratia excidistis.
Gala VulgCont 5:5  Nos enim spiritu ex fide, spem iustitiæ expectamus.
Gala VulgCont 5:6  Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per charitatem operatur.
Gala VulgCont 5:7  Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire?
Gala VulgCont 5:10  Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille.
Gala VulgCont 5:11  Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico: quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis.
Gala VulgCont 5:13  Vos enim in libertatem vocati estis fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per charitatem Spiritus servite invicem.
Gala VulgCont 5:14  Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Gala VulgCont 5:15  Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini.
Gala VulgCont 5:16  Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
Gala VulgCont 5:17  Caro enim concupiscit adversus spiritum: spiritus autem adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur: ut non quæcumque vultis, illa faciatis.
Gala VulgCont 5:19  Manifesta sunt autem opera carnis: quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
Gala VulgCont 5:20  idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,
Gala VulgCont 5:21  invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
Gala VulgCont 5:22  Fructus autem Spiritus est: charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
Gala VulgCont 5:23  mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus huiusmodi non est lex.
Gala VulgCont 5:24  Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis, et concupiscentiis.
Gala VulgCont 5:26  Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.