HABAKKUK
Chapter 1
Haba | VulgCont | 1:2 | Usquequo Domine clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? | |
Haba | VulgCont | 1:3 | Quare ostendisti mihi iniquitatem, et laborem, videre prædam, et iniustitiam contra me? et factum est iudicium, et contradictio potentior. | |
Haba | VulgCont | 1:4 | Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem iudicium: quia impius prævalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum. | |
Haba | VulgCont | 1:5 | Aspicite in gentibus, et videte: admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur. | |
Haba | VulgCont | 1:6 | Quia ecce ego suscitabo Chaldæos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terræ, ut possideat tabernacula non sua. | |
Haba | VulgCont | 1:8 | Leviores pardis equi eius, et velociores lupis vespertinis: et diffundentur equites eius: equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. | |
Haba | VulgCont | 1:9 | Omnes ad prædam venient, facies eorum ventus urens: et congregabit quasi arenam, captivitatem. | |
Haba | VulgCont | 1:10 | Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt: ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam. | |
Haba | VulgCont | 1:11 | Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit; et corruet: hæc est fortitudo eius dei sui. | |
Haba | VulgCont | 1:12 | Numquid non tu a principio Domine Deus meus, sancte meus, et non moriemur? Domine in iudicium posuisti eum: et fortem ut corriperes, fundasti eum. | |
Haba | VulgCont | 1:13 | Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio iustiorem se? | |
Haba | VulgCont | 1:15 | Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc lætabitur et exultabit. | |
Haba | VulgCont | 1:16 | Propterea immolabit sagenæ suæ, et sacrificabit reti suo: quia in ipsis incrassata est pars eius, et cibus eius electus. | |