Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HEBREWS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next
Chapter 1
Hebr VulgHetz 1:1  Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis:
Hebr VulgHetz 1:2  novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et sæcula:
Hebr VulgHetz 1:3  qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ eius, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis:
Hebr VulgHetz 1:4  tanto melior Angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hereditavit.
Hebr VulgHetz 1:5  Cui enim dixit aliquando Angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium?
Hebr VulgHetz 1:6  Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes Angeli Dei.
Hebr VulgHetz 1:7  Et ad Angelos quidem dicit: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.
Hebr VulgHetz 1:8  Ad filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui.
Hebr VulgHetz 1:9  Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis præ participibus tuis.
Hebr VulgHetz 1:10  Et: Tu in principio Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli.
Hebr VulgHetz 1:11  Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent:
Hebr VulgHetz 1:12  et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
Hebr VulgHetz 1:13  Ad quem autem Angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
Hebr VulgHetz 1:14  Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hereditatem capient salutis?