HEBREWS
Chapter 4
Hebr | VulgHetz | 4:1 | Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius, existimetur aliquis ex vobis deesse. | |
Hebr | VulgHetz | 4:2 | Etenim et nobis nunciatum est, quemadmodum et illis. sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis, quæ audierunt. | |
Hebr | VulgHetz | 4:3 | Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. | |
Hebr | VulgHetz | 4:4 | Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. | |
Hebr | VulgHetz | 4:6 | Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annunciatum est, non introierunt propter incredulitatem: | |
Hebr | VulgHetz | 4:7 | iterum terminat diem quendam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra. | |
Hebr | VulgHetz | 4:10 | Qui enim ingressus est in requiem eius: etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. | |
Hebr | VulgHetz | 4:11 | Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. | |
Hebr | VulgHetz | 4:12 | Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. | |
Hebr | VulgHetz | 4:13 | Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius: omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo. | |
Hebr | VulgHetz | 4:14 | Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit cælos, Iesum Filium Dei: teneamus confessionem. | |
Hebr | VulgHetz | 4:15 | Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. | |