HEBREWS
Chapter 5
Hebr | Vulgate | 5:1 | omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis | |
Hebr | Vulgate | 5:2 | qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate | |
Hebr | Vulgate | 5:3 | et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis | |
Hebr | Vulgate | 5:5 | sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te | |
Hebr | Vulgate | 5:6 | quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech | |
Hebr | Vulgate | 5:7 | qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia | |
Hebr | Vulgate | 5:11 | de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbecilles facti estis ad audiendum | |
Hebr | Vulgate | 5:12 | etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo | |
Hebr | Vulgate | 5:13 | omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est | |