HEBREWS
Chapter 3
Hebr | Vulgate | 3:1 | unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum | |
Hebr | Vulgate | 3:3 | amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam | |
Hebr | Vulgate | 3:5 | et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant | |
Hebr | Vulgate | 3:6 | Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus | |
Hebr | Vulgate | 3:8 | nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto | |
Hebr | Vulgate | 3:10 | quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas | |
Hebr | Vulgate | 3:12 | videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo | |
Hebr | Vulgate | 3:13 | sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati | |
Hebr | Vulgate | 3:14 | participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus | |
Hebr | Vulgate | 3:15 | dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione | |
Hebr | Vulgate | 3:16 | quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen | |
Hebr | Vulgate | 3:17 | quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto | |
Hebr | Vulgate | 3:18 | quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt | |