HEBREWS
Chapter 10
Hebr | Vulgate | 10:1 | umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere | |
Hebr | Vulgate | 10:2 | alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati | |
Hebr | Vulgate | 10:5 | ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi | |
Hebr | Vulgate | 10:7 | tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam | |
Hebr | Vulgate | 10:8 | superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur | |
Hebr | Vulgate | 10:9 | tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat | |
Hebr | Vulgate | 10:10 | in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel | |
Hebr | Vulgate | 10:11 | et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata | |
Hebr | Vulgate | 10:16 | hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas | |
Hebr | Vulgate | 10:22 | accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda | |
Hebr | Vulgate | 10:23 | teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit | |
Hebr | Vulgate | 10:25 | non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem | |
Hebr | Vulgate | 10:26 | voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia | |
Hebr | Vulgate | 10:27 | terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios | |
Hebr | Vulgate | 10:28 | irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur | |
Hebr | Vulgate | 10:29 | quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit | |
Hebr | Vulgate | 10:30 | scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum | |
Hebr | Vulgate | 10:32 | rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum | |
Hebr | Vulgate | 10:33 | et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti | |
Hebr | Vulgate | 10:34 | nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam | |
Hebr | Vulgate | 10:36 | patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem | |