HEBREWS
Chapter 12
Hebr | Vulgate | 12:1 | ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen | |
Hebr | Vulgate | 12:2 | aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit | |
Hebr | Vulgate | 12:3 | recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes | |
Hebr | Vulgate | 12:5 | et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris | |
Hebr | Vulgate | 12:7 | in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater | |
Hebr | Vulgate | 12:8 | quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis | |
Hebr | Vulgate | 12:9 | deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus | |
Hebr | Vulgate | 12:10 | et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius | |
Hebr | Vulgate | 12:11 | omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae | |
Hebr | Vulgate | 12:13 | et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur | |
Hebr | Vulgate | 12:15 | contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi | |
Hebr | Vulgate | 12:16 | ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua | |
Hebr | Vulgate | 12:17 | scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam | |
Hebr | Vulgate | 12:18 | non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam | |
Hebr | Vulgate | 12:19 | et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum | |
Hebr | Vulgate | 12:22 | sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae | |
Hebr | Vulgate | 12:23 | et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum | |
Hebr | Vulgate | 12:24 | et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel | |
Hebr | Vulgate | 12:25 | videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur | |
Hebr | Vulgate | 12:26 | cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum | |
Hebr | Vulgate | 12:27 | quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia | |
Hebr | Vulgate | 12:28 | itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia | |