HEBREWS
Chapter 9
Hebr | Vulgate | 9:2 | tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta | |
Hebr | Vulgate | 9:4 | aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti | |
Hebr | Vulgate | 9:5 | superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula | |
Hebr | Vulgate | 9:6 | his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes | |
Hebr | Vulgate | 9:7 | in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia | |
Hebr | Vulgate | 9:8 | hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum | |
Hebr | Vulgate | 9:9 | quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem | |
Hebr | Vulgate | 9:10 | solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis | |
Hebr | Vulgate | 9:11 | Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis | |
Hebr | Vulgate | 9:12 | neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa | |
Hebr | Vulgate | 9:13 | si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis | |
Hebr | Vulgate | 9:14 | quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi | |
Hebr | Vulgate | 9:15 | et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis | |
Hebr | Vulgate | 9:17 | testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est | |
Hebr | Vulgate | 9:19 | lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit | |
Hebr | Vulgate | 9:22 | et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio | |
Hebr | Vulgate | 9:23 | necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis | |
Hebr | Vulgate | 9:24 | non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis | |
Hebr | Vulgate | 9:25 | neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno | |
Hebr | Vulgate | 9:26 | alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit | |