Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HEBREWS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
Hebr VulgClem 8:1  Capitulum autem super ea quæ dicuntur : Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis,
Hebr VulgClem 8:2  sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.
Hebr VulgClem 8:3  Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur : unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.
Hebr VulgClem 8:4  Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos : cum essent qui offerent secundum legem munera,
Hebr VulgClem 8:5  qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum : Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.
Hebr VulgClem 8:6  Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
Hebr VulgClem 8:7  Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.
Hebr VulgClem 8:8  Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus : et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum,
Hebr VulgClem 8:9  non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti : quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo : et ego neglexi eos, dicit Dominus.
Hebr VulgClem 8:10  Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus : dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas : et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum :
Hebr VulgClem 8:11  et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum :
Hebr VulgClem 8:12  quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.
Hebr VulgClem 8:13  Dicendo autem novum : veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.