Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HEBREWS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Hebr VulgClem 1:1  Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :
Hebr VulgClem 1:2  novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula :
Hebr VulgClem 1:3  qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :
Hebr VulgClem 1:4  tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.
Hebr VulgClem 1:5  Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?
Hebr VulgClem 1:6  Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.
Hebr VulgClem 1:7  Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.
Hebr VulgClem 1:8  Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui.
Hebr VulgClem 1:9  Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.
Hebr VulgClem 1:10  Et : Tu in principio, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli.
Hebr VulgClem 1:11  Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent :
Hebr VulgClem 1:12  et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
Hebr VulgClem 1:13  Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
Hebr VulgClem 1:14  Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis ?