HEBREWS
Chapter 12
Hebr | VulgClem | 12:1 | Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen : | |
Hebr | VulgClem | 12:2 | aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. | |
Hebr | VulgClem | 12:3 | Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem : ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. | |
Hebr | VulgClem | 12:5 | et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens : Fili mi, noli negligere disciplinam Domini : neque fatigeris dum ab eo argueris. | |
Hebr | VulgClem | 12:6 | Quem enim diligit Dominus, castigat : flagellat autem omnem filium, quem recipit. | |
Hebr | VulgClem | 12:7 | In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ? | |
Hebr | VulgClem | 12:8 | quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et non filii estis. | |
Hebr | VulgClem | 12:9 | Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ? | |
Hebr | VulgClem | 12:10 | Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. | |
Hebr | VulgClem | 12:11 | Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ. | |
Hebr | VulgClem | 12:13 | et gressus rectos facite pedibus vestris : ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. | |
Hebr | VulgClem | 12:15 | contemplantes nequis desit gratiæ Dei : ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. | |
Hebr | VulgClem | 12:16 | Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau : qui propter unam escam vendidit primitiva sua : | |
Hebr | VulgClem | 12:17 | scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est : non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. | |
Hebr | VulgClem | 12:18 | Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, | |
Hebr | VulgClem | 12:19 | et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum. | |
Hebr | VulgClem | 12:21 | Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit : Exterritus sum, et tremebundus. | |
Hebr | VulgClem | 12:22 | Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam, | |
Hebr | VulgClem | 12:23 | et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, | |
Hebr | VulgClem | 12:24 | et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. | |
Hebr | VulgClem | 12:25 | Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus. | |
Hebr | VulgClem | 12:26 | Cujus vox movit terram tunc : nunc autem repromittit, dicens : Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum. | |
Hebr | VulgClem | 12:27 | Quod autem, Adhuc semel, dicit : declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia. | |
Hebr | VulgClem | 12:28 | Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam : per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. | |