HEBREWS
Chapter 7
Hebr | VulgClem | 7:1 | Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei : | |
Hebr | VulgClem | 7:2 | cui et decimas omnium divisit Abraham : primum quidem qui interpretatur rex justitiæ : deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, | |
Hebr | VulgClem | 7:3 | sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. | |
Hebr | VulgClem | 7:4 | Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha. | |
Hebr | VulgClem | 7:5 | Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis : quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ. | |
Hebr | VulgClem | 7:6 | Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. | |
Hebr | VulgClem | 7:8 | Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt : ibi autem contestatur, quia vivit. | |
Hebr | VulgClem | 7:11 | Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici ? | |
Hebr | VulgClem | 7:14 | Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster : in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. | |
Hebr | VulgClem | 7:15 | Et amplius adhuc manifestum est : si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos, | |
Hebr | VulgClem | 7:16 | qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis. | |
Hebr | VulgClem | 7:17 | Contestatur enim : Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. | |
Hebr | VulgClem | 7:18 | Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem : | |
Hebr | VulgClem | 7:19 | nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. | |
Hebr | VulgClem | 7:20 | Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt, | |
Hebr | VulgClem | 7:21 | hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum : Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : tu es sacerdos in æternum) : | |
Hebr | VulgClem | 7:23 | Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere : | |
Hebr | VulgClem | 7:25 | Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum : semper vivens ad interpellandum pro nobis. | |
Hebr | VulgClem | 7:26 | Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus : | |
Hebr | VulgClem | 7:27 | qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi : hoc enim fecit semel, seipsum offerendo. | |