HEBREWS
Chapter 3
Hebr | VulgClem | 3:1 | Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum : | |
Hebr | VulgClem | 3:3 | Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. | |
Hebr | VulgClem | 3:5 | Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant : | |
Hebr | VulgClem | 3:6 | Christus vero tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. | |
Hebr | VulgClem | 3:8 | nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, | |
Hebr | VulgClem | 3:10 | quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, | |
Hebr | VulgClem | 3:12 | Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo : | |
Hebr | VulgClem | 3:13 | sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. | |
Hebr | VulgClem | 3:14 | Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus. | |
Hebr | VulgClem | 3:15 | Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. | |
Hebr | VulgClem | 3:16 | Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen. | |
Hebr | VulgClem | 3:17 | Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ? | |
Hebr | VulgClem | 3:18 | Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ? | |