HEBREWS
Chapter 9
Hebr | VulgClem | 9:2 | Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta. | |
Hebr | VulgClem | 9:4 | aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti, | |
Hebr | VulgClem | 9:5 | superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium : de quibus non est modo dicendum per singula. | |
Hebr | VulgClem | 9:6 | His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes : | |
Hebr | VulgClem | 9:7 | in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia : | |
Hebr | VulgClem | 9:8 | hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum : | |
Hebr | VulgClem | 9:9 | quæ parabola est temporis instantis : juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, | |
Hebr | VulgClem | 9:10 | et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. | |
Hebr | VulgClem | 9:11 | Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis : | |
Hebr | VulgClem | 9:12 | neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa. | |
Hebr | VulgClem | 9:13 | Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis : | |
Hebr | VulgClem | 9:14 | quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi ? | |
Hebr | VulgClem | 9:15 | Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis. | |
Hebr | VulgClem | 9:17 | Testamentum enim in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. | |
Hebr | VulgClem | 9:19 | Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, | |
Hebr | VulgClem | 9:22 | Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur : et sine sanguinis effusione non fit remissio. | |
Hebr | VulgClem | 9:23 | Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari : ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis. | |
Hebr | VulgClem | 9:24 | Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum : sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis : | |
Hebr | VulgClem | 9:25 | neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno : | |
Hebr | VulgClem | 9:26 | alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi : nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. | |