Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HEBREWS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Hebr VulgClem 10:1  Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere :
Hebr VulgClem 10:2  alioquin cessassent offerri : ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati :
Hebr VulgClem 10:3  sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
Hebr VulgClem 10:4  Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
Hebr VulgClem 10:5  Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti : corpus autem aptasti mihi :
Hebr VulgClem 10:7  Tunc dixi : Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
Hebr VulgClem 10:8  Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,
Hebr VulgClem 10:9  tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat.
Hebr VulgClem 10:10  In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.
Hebr VulgClem 10:11  Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata :
Hebr VulgClem 10:12  hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
Hebr VulgClem 10:13  de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.
Hebr VulgClem 10:14  Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
Hebr VulgClem 10:15  Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit :
Hebr VulgClem 10:16  Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas :
Hebr VulgClem 10:17  et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.
Hebr VulgClem 10:18  Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato.
Hebr VulgClem 10:19  Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
Hebr VulgClem 10:20  quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
Hebr VulgClem 10:22  accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
Hebr VulgClem 10:23  teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),
Hebr VulgClem 10:24  et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum :
Hebr VulgClem 10:25  non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
Hebr VulgClem 10:26  Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,
Hebr VulgClem 10:27  terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.
Hebr VulgClem 10:28  Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur :
Hebr VulgClem 10:29  quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit ?
Hebr VulgClem 10:30  Scimus enim qui dixit : Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum : Quia judicabit Dominus populum suum.
Hebr VulgClem 10:32  Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum :
Hebr VulgClem 10:33  et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti : in altero autem socii taliter conversantium effecti.
Hebr VulgClem 10:34  Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
Hebr VulgClem 10:35  Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem.
Hebr VulgClem 10:36  Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
Hebr VulgClem 10:37  Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
Hebr VulgClem 10:38  Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.
Hebr VulgClem 10:39  Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.