HEBREWS
Chapter 2
Hebr | VulgClem | 2:1 | Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus. | |
Hebr | VulgClem | 2:2 | Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem : | |
Hebr | VulgClem | 2:3 | quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem ? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est, | |
Hebr | VulgClem | 2:4 | contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem. | |
Hebr | VulgClem | 2:6 | Testatus est autem in quodam loco quis, dicens : Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum ? | |
Hebr | VulgClem | 2:7 | Minuisti eum paulo minus ab angelis : gloria et honore coronasti eum : et constituisti eum super opera manuum tuarum. | |
Hebr | VulgClem | 2:8 | Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei. | |
Hebr | VulgClem | 2:9 | Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum : ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem. | |
Hebr | VulgClem | 2:10 | Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. | |
Hebr | VulgClem | 2:11 | Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens : | |
Hebr | VulgClem | 2:13 | Et iterum : Ego ero fidens in eum. Et iterum : Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus. | |
Hebr | VulgClem | 2:14 | Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem : ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum : | |
Hebr | VulgClem | 2:17 | Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. | |