HEBREWS
Chapter 11
Hebr | VulgClem | 11:3 | Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent. | |
Hebr | VulgClem | 11:4 | Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. | |
Hebr | VulgClem | 11:5 | Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. | |
Hebr | VulgClem | 11:6 | Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. | |
Hebr | VulgClem | 11:7 | Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum : et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus. | |
Hebr | VulgClem | 11:8 | Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem : et exiit, nesciens quo iret. | |
Hebr | VulgClem | 11:9 | Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem. | |
Hebr | VulgClem | 11:10 | Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex et conditor Deus. | |
Hebr | VulgClem | 11:11 | Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. | |
Hebr | VulgClem | 11:12 | Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis. | |
Hebr | VulgClem | 11:13 | Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. | |
Hebr | VulgClem | 11:15 | Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi : | |
Hebr | VulgClem | 11:16 | nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem. | |
Hebr | VulgClem | 11:17 | Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones : | |
Hebr | VulgClem | 11:19 | arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus : unde eum et in parabolam accepit. | |
Hebr | VulgClem | 11:21 | Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit : et adoravit fastigium virgæ ejus. | |
Hebr | VulgClem | 11:22 | Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit. | |
Hebr | VulgClem | 11:23 | Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. | |
Hebr | VulgClem | 11:25 | magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, | |
Hebr | VulgClem | 11:26 | majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi : aspiciebat enim in remunerationem. | |
Hebr | VulgClem | 11:27 | Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit. | |
Hebr | VulgClem | 11:28 | Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. | |
Hebr | VulgClem | 11:29 | Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Ægyptii, devorati sunt. | |
Hebr | VulgClem | 11:32 | Et quid adhuc dicam ? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis : | |
Hebr | VulgClem | 11:33 | qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, | |
Hebr | VulgClem | 11:34 | extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum : | |
Hebr | VulgClem | 11:35 | acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. | |
Hebr | VulgClem | 11:37 | lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti : | |
Hebr | VulgClem | 11:38 | quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ. | |