HOSEA
Chapter 1
Hose | Vulgate | 1:1 | verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel | |
Hose | Vulgate | 1:2 | principium loquendi Dominum in Osee et dixit Dominus ad Osee vade sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum quia fornicans fornicabitur terra a Domino | |
Hose | Vulgate | 1:4 | et dixit Dominus ad eum voca nomen eius Hiezrahel quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Hiezrahel super domum Hieu et quiescere faciam regnum domus Israhel | |
Hose | Vulgate | 1:6 | et concepit adhuc et peperit filiam et dixit ei voca nomen eius Absque misericordia quia non addam ultra misereri domui Israhel sed oblivione obliviscar eorum | |
Hose | Vulgate | 1:7 | et domui Iuda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus | |
Hose | Vulgate | 1:9 | et dixit voca nomen eius Non populus meus quia vos non populus meus et ego non ero vester | |
Hose | Vulgate | 1:10 | et erit numerus filiorum Israhel quasi harena maris quae sine mensura est et non numerabitur et erit in loco ubi dicetur eis non populus meus vos dicetur eis filii Dei viventis | |