HOSEA
Chapter 7
Hose | VulgHetz | 7:1 | Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariæ, quia operati sunt mendacium: et fur ingressus est spolians, latrunculus foris. | |
Hose | VulgHetz | 7:2 | Et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum: nunc circumdederunt eos adinventiones suæ, coram facie mea factæ sunt. | |
Hose | VulgHetz | 7:4 | Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente: quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum. | |
Hose | VulgHetz | 7:5 | Dies regis nostri: cœperunt principes furere a vino: extendit manum suam cum illusoribus. | |
Hose | VulgHetz | 7:6 | Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis: tota nocte dormivit coquens eos, mane ipse succensus quasi ignis flammæ. | |
Hose | VulgHetz | 7:7 | Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt iudices suos: omnes reges eorum ceciderunt: non est qui clamat in eis ad me. | |
Hose | VulgHetz | 7:8 | Ephraim in populis ipse commiscebatur: Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur. | |
Hose | VulgHetz | 7:9 | Comederunt alieni robur eius, et ipse nescivit: sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit. | |
Hose | VulgHetz | 7:10 | Et humiliabitur superbia Israel in facie eius: nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quæsierunt eum in omnibus his. | |
Hose | VulgHetz | 7:11 | Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor: Ægyptum invocabant, ad Assyrios abierunt. | |
Hose | VulgHetz | 7:12 | Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum: quasi volucrem cæli detraham eos, cædam eos secundum auditionem cœtus eorum. | |
Hose | VulgHetz | 7:13 | Væ eis, quoniam recesserunt a me: vastabuntur, quia prævaricati sunt in me: et ego redemi eos: et ipsi locuti sunt contra me mendacia. | |
Hose | VulgHetz | 7:14 | Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis: super triticum et vinum ruminabant, recesserunt a me. | |