Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
I Sa VulgClem 11:1  Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare cœpit adversum Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas : Habeto nos fœderatos, et serviemus tibi.
I Sa VulgClem 11:2  Et respondit ad eos Naas Ammonites : In hoc feriam vobiscum fœdus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israël.
I Sa VulgClem 11:3  Et dixerunt ad eum seniores Jabes : Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios ad universos terminos Israël, et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te.
I Sa VulgClem 11:4  Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis : et locuti sunt verba hæc, audiente populo : et levavit omnis populus vocem suam, et flevit.
I Sa VulgClem 11:5  Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait : Quid habet populus quod plorat ? Et narraverunt ei verba virorum Jabes.
I Sa VulgClem 11:6  Et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba hæc, et iratus est furor ejus nimis.
I Sa VulgClem 11:7  Et assumens utrumque bovem, concidit in frustra, misitque in omnes terminos Israël per manum nuntiorum, dicens : Quicumque non exierit, et secutus fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus ejus. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.
I Sa VulgClem 11:8  Et recensuit eos in Bezech : fueruntque filiorum Israël trecenta millia, virorum autem Juda triginta millia.
I Sa VulgClem 11:9  Et dixerunt nuntiis qui venerant : Sic dicetis viris qui sunt in Jabes Galaad : Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes : qui lætati sunt.
I Sa VulgClem 11:10  Et dixerunt : Mane exibimus ad vos : et facietis nobis omne quod placuerit vobis.
I Sa VulgClem 11:11  Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes : et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies : reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.
I Sa VulgClem 11:12  Et ait populus ad Samuelem : Quis est iste qui dixit : Saul num regnabit super nos ? Date viros, et interficiemus eos.
I Sa VulgClem 11:13  Et ait Saul : Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israël.
I Sa VulgClem 11:14  Dixit autem Samuel ad populum : Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum.
I Sa VulgClem 11:15  Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et lætatus est ibi Saul, et cuncti viri Israël nimis.