Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I THESSALONIANS
1 2 3 4 5
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
I Th VulgSist 4:1  De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.
I Th VulgSist 4:2  Scitis enim quae praecepta dederim vobis per Dominum Iesum.
I Th VulgSist 4:3  Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione,
I Th VulgSist 4:4  ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore:
I Th VulgSist 4:5  non in passione desiderii, sicut et Gentes, quae ignorant Deum:
I Th VulgSist 4:6  et nequis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut praediximus vobis, et testificati sumus.
I Th VulgSist 4:7  non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.
I Th VulgSist 4:8  Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum sanctum in nobis.
I Th VulgSist 4:9  De charitate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.
I Th VulgSist 4:10  Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos fratres ut abundetis magis,
I Th VulgSist 4:11  et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut praecipimus vobis:
I Th VulgSist 4:12  et ut honeste ambuletis ad eos, qui foris sunt: et nullius aliquid desideretis.
I Th VulgSist 4:13  Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.
I Th VulgSist 4:14  Si enim credimus quod Iesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos, qui dormierunt per Iesum, adducet cum eo.
I Th VulgSist 4:15  Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventu Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt.
I Th VulgSist 4:16  Quoniam ipse Dominus in iussu, et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.
I Th VulgSist 4:17  Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus.