Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I TIMOTHY
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
I Ti Vulgate 2:1  obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
I Ti Vulgate 2:2  pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
I Ti Vulgate 2:3  hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
I Ti Vulgate 2:4  qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire
I Ti Vulgate 2:5  unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus
I Ti Vulgate 2:6  qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis
I Ti Vulgate 2:7  in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate
I Ti Vulgate 2:8  volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione
I Ti Vulgate 2:9  similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa
I Ti Vulgate 2:10  sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona
I Ti Vulgate 2:12  docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio
I Ti Vulgate 2:14  et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit
I Ti Vulgate 2:15  salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate