I TIMOTHY
Chapter 1
I Ti | Vulgate | 1:1 | Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae | |
I Ti | Vulgate | 1:2 | Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro | |
I Ti | Vulgate | 1:3 | sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent | |
I Ti | Vulgate | 1:4 | neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide | |
I Ti | Vulgate | 1:5 | finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta | |
I Ti | Vulgate | 1:7 | volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant | |
I Ti | Vulgate | 1:9 | sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis | |
I Ti | Vulgate | 1:10 | fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur | |
I Ti | Vulgate | 1:12 | gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio | |
I Ti | Vulgate | 1:13 | qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate | |
I Ti | Vulgate | 1:14 | superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu | |
I Ti | Vulgate | 1:15 | fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum | |
I Ti | Vulgate | 1:16 | sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam | |
I Ti | Vulgate | 1:17 | regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen | |
I Ti | Vulgate | 1:18 | hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam | |
I Ti | Vulgate | 1:19 | habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt | |