Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I TIMOTHY
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
I Ti Vulgate 5:1  seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres
I Ti Vulgate 5:2  anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate
I Ti Vulgate 5:4  si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo
I Ti Vulgate 5:5  quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die
I Ti Vulgate 5:8  si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior
I Ti Vulgate 5:9  vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor
I Ti Vulgate 5:10  in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est
I Ti Vulgate 5:11  adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt
I Ti Vulgate 5:12  habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt
I Ti Vulgate 5:13  simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet
I Ti Vulgate 5:14  volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia
I Ti Vulgate 5:16  si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat
I Ti Vulgate 5:17  qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina
I Ti Vulgate 5:18  dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua
I Ti Vulgate 5:19  adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus
I Ti Vulgate 5:20  peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant
I Ti Vulgate 5:21  testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando
I Ti Vulgate 5:22  manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi
I Ti Vulgate 5:23  noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
I Ti Vulgate 5:24  quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur
I Ti Vulgate 5:25  similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt