I TIMOTHY
Chapter 6
I Ti | VulgCont | 6:1 | Quicumque sunt sub iugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. | |
I Ti | VulgCont | 6:2 | Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare. | |
I Ti | VulgCont | 6:3 | Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ: | |
I Ti | VulgCont | 6:4 | superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ, | |
I Ti | VulgCont | 6:5 | conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem. | |
I Ti | VulgCont | 6:9 | Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. | |
I Ti | VulgCont | 6:10 | Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. | |
I Ti | VulgCont | 6:11 | Tu autem, o homo Dei hæc fuge: sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem. | |
I Ti | VulgCont | 6:12 | Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. | |
I Ti | VulgCont | 6:13 | Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem: | |
I Ti | VulgCont | 6:14 | ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, | |
I Ti | VulgCont | 6:15 | quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium: | |
I Ti | VulgCont | 6:16 | qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum: Amen. | |
I Ti | VulgCont | 6:17 | Divitibus huius sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) | |
I Ti | VulgCont | 6:20 | O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ, | |