II CORINTHIANS
Chapter 10
II C | VulgCont | 10:1 | Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem, et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos. | |
II C | VulgCont | 10:2 | Rogo autem vos ne præsens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus. | |
II C | VulgCont | 10:4 | Nam arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, | |
II C | VulgCont | 10:5 | et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, | |
II C | VulgCont | 10:6 | et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia. | |
II C | VulgCont | 10:7 | Quæ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos. | |
II C | VulgCont | 10:8 | Nam, etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram: non erubescam. | |
II C | VulgCont | 10:10 | quoniam quidem epistolæ, inquiunt, graves sunt et fortes: præsentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis: | |
II C | VulgCont | 10:11 | hoc cogitet qui eiusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales et præsentes in facto. | |
II C | VulgCont | 10:12 | Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant: sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis. | |
II C | VulgCont | 10:13 | Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulæ, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos. | |
II C | VulgCont | 10:14 | Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos: usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi. | |
II C | VulgCont | 10:15 | Non in immensum gloriantes in alienis laboribus: spem autem habentes crescentis fidei vestræ, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam, | |
II C | VulgCont | 10:16 | etiam in illa, quæ ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis quæ præparata sunt gloriari. | |