Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next
Chapter 13
II C Vulgate 13:1  ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum
II C Vulgate 13:2  praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam
II C Vulgate 13:3  an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis
II C Vulgate 13:4  nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis
II C Vulgate 13:5  vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis
II C Vulgate 13:6  spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi
II C Vulgate 13:7  oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus
II C Vulgate 13:8  non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate
II C Vulgate 13:9  gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem
II C Vulgate 13:10  ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem
II C Vulgate 13:11  de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum
II C Vulgate 13:12  salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes
II C Vulgate 13:13  gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen