Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
II C Vulgate 3:1  incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis
II C Vulgate 3:2  epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus
II C Vulgate 3:3  manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus
II C Vulgate 3:4  fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum
II C Vulgate 3:5  non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est
II C Vulgate 3:6  qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat
II C Vulgate 3:7  quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur
II C Vulgate 3:8  quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria
II C Vulgate 3:9  nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria
II C Vulgate 3:10  nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam
II C Vulgate 3:11  si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est
II C Vulgate 3:13  et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur
II C Vulgate 3:14  sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur
II C Vulgate 3:15  sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum
II C Vulgate 3:16  cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen
II C Vulgate 3:17  Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas
II C Vulgate 3:18  nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu