II CORINTHIANS
Chapter 11
II C | Vulgate | 11:2 | aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo | |
II C | Vulgate | 11:3 | timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo | |
II C | Vulgate | 11:4 | nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini | |
II C | Vulgate | 11:7 | aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis | |
II C | Vulgate | 11:9 | et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo | |
II C | Vulgate | 11:10 | est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae | |
II C | Vulgate | 11:12 | quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos | |
II C | Vulgate | 11:13 | nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi | |
II C | Vulgate | 11:15 | non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum | |
II C | Vulgate | 11:16 | iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier | |
II C | Vulgate | 11:17 | quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae | |
II C | Vulgate | 11:20 | sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit | |
II C | Vulgate | 11:21 | secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego | |
II C | Vulgate | 11:23 | ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter | |
II C | Vulgate | 11:25 | ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui | |
II C | Vulgate | 11:26 | in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus | |
II C | Vulgate | 11:27 | in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate | |
II C | Vulgate | 11:28 | praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum | |
II C | Vulgate | 11:32 | Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet | |